- ILITHYA
- ILITHYADea partutientium, quae et Iuno Lucina Horat. in Carm. Sec. v. 14.Lenis Ilithyia tuere matresOvid. Met. l. 9. v. 283.Praepositam timidis parientibus Ilithyiam.Idem Amor. l. 2. Eleg. 13. v. 21. Itaque et Graeci pro partu ipso dixêre Itithyiam, ut Oppian. Halieut. 4. ubi non modo mulieribus, sed etiam piscium sexui fermineo partus ait esse difficiles:—— Ο᾿υδ᾿ ἄρα μοῦνον ἐπιχθονίοιςτι γυναιξὶνΑ῎λγεα, πάντῃ δ᾿ εἰσὶν ἐπαχθέες Ε᾿ιλείθυιαι.Etymon ex Or. petendum est. Est autem ab jeled, h. e. partus, proles, puer, vel puella, hoc ab ialad, quod tum de viris dicitur, qui gignunt, tum de mulieribus, quae pariunt. Item civ. in Aegypto. Steph. Nic. Lloyd. Eadem Graecis Ζυγία quoque dicitur. Eam parturrentes advocare solebant, teste Eurip. in lone:Σὲ τὰν ὠδίνων λοχίανΕ᾿ιλείθυιάν ἐμάνΑ᾿θάναν ἰκετεύω,Te partuum obstetricemEilithyuan, meamqueMinervam obsecro.Sic Nonnus, Dionys. l. 1.Ε῾πτάκις Ε᾿ιλείθυιαν ἑῆ καλέςαςα λοχείῃ.Septies Ilithyiam suo vocans partui.Puerperae eidem vota nuncupârunt, hastas consecrârunt, publico vaccas nomine immolaturae, et ne quid deesset, nummis cusis monumenta erexêre. Vota eleganter expressit Propert. l. 2. Eleg. 1. v. 39. et seqq.Idem ego cum Cynarae traheret Lucina dolores,Et facerent uteri pondera lenta moram.Iunonis votum facite impetrabile, dixi:Illa parit.Cuius rei etiam memoria in Inscriptionibus, ut in illa Gruteri p. 41. Dianae. Lucinae. Invictae. Cn. Pomperivi. Cn. Lib. Barbus, Procurat. tibicen. Rom. voto. suscepto. L. M. Suid. non unam tantum, sed plurimas Ilithyias protulit, Deas parturientibus assistentes. Vide Thom. Barthol. de Puerp. Vett.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.